Lesson XVII Worksheet

Scanlon and Scanlon Lesson 17 worksheet
Indirect discourse, Infinitive tenses in indirect statement

Table of Contents

Unit One

Unit Two

Unit Three

READING LESSON

Answer Key

Back to Index

Unit One

C.  Read and give the English for the following:

1.  Dicit eos ecclesiam novam in civitate sua aedificavisse. 2. Sacerdos dixit verba episcopi ad missas cunctas annuntiatum iri.  3.Pueri sciebant se non mereri ut ab patre suo sibi indulgeretur. 4. Si leo atque ovis in loco eodem simul ponerentur, leo ovem manducaret. 5. Aquam benedicent et turbam ea aspergent. 6. Calicem frangere non potes, quia argento factus est. 7. Apostoli epistolas scribebant discipulis suis, ut eos docerent veritates quas ex ore Christi audiverant. 8. Dixit se in terram illam iturum esse, ut magnum exercitum cogeret. 9. Scimus hunc hominem multa mala passum esse. 10 Cogitat patrem vestrum jussisse hic nos remanere. 13 Dixit nobis servos vidisse lumen in monte lucens.  12. Dixit me non recepisse libros quos miseris ad me. 13. Credimus hominem primum in paradiso creatum esse. 14 Dicit fidem scripturas apostolorum inspiravisse. 15. Nesciebant lacum tam profundam esse, ita ut tota civitas in ilum submergi posset. 16 Cultor terram bonam colit et semina mittit in illam. 17 Dicit omnes nomina sua in librum inscribere. 18 Dicti sumus nos non salvatum iri, si vitas nostras in malitiis perdamus.  19. Sciunt delicta inimicorum suorum non inulta futura esse.   20 Dixerunt servos christianos multo argento redemptos esse. 21.  Ne aperiant ora sua, quoniam verba eorum non audientur.

Unit Two

1.   Supplices te rogamus, omnipotens Deus, jube haec perferri per manus sancti Angeli tui in sublime altare tuun, in conspectu divinae majestatis tuae, ut quotquot, ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui Corpus et Sanguinem sumpserimus, omni benedictione caelesti et gratia repleamur. 2. Nobis quoque peccatoribus famulis tuis, de multitudine miserationum tuarum sperantibus, partem aliquam, et societatem donare digneris, cum tuis sanctis Apostolis et Martyribus, et omnibus Sanctis tuis, intra quorum nos consortium, non aestimator meriti, sed veniae, quaesumus, largitor admitte. 3. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.  4. Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? 5.Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum; sed tantum dic verbo et sanabitur anima mea 6. .Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. 7. Asperges me hyssopo, et mundabor. 8.Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae, et exultabit lingua mea justitiam tuam. 9. Domine, labia mea aperies. 10. Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Jerusalem. 11. Exaudi orationem meam, ad te omnis caro veniet. 12. Tuba coget omnes ante thronum. 13. Inter oves locum praesta.  14.Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. 15. Libera eas de ore leonis. 16. Quam Abrahae promisisti, et semini ejus. 17. Lux aeterna luceat eis, Domine. 18. Libera me, Domine, de morte aeterna, in die illa tremenda, quando caeli movendi sunt et terra. 19. Tremens factus sum ego, et timeo. 20. Dies illa, dies irae, calamitatis et miseriae, dies magna et amara. 21. Omnis qui vivit et credit in me, non  morietur in aeternum. 22. In diebus illis: Audivi vocem de caelo, dicentem mihi:  Scribe, Beati mortui, qui in Domino moriuntur. 23 Libera nos, quaesumus, Domine, ab omnibus malis, praeteritis, presentibus et futuris. 24.  In quo nobis spes beatae resurrectionis effulsit, ut quos contristat certa moriendi condition, eosdem consoletur futurae immortalitatis promissio. 25. Et ideo cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia caelestis exercitus, hymnum gloriae tuae canimus, sine fine dicentes: Sanctus, sanctus, sanctus.

Unit Three

A. Change each of these sentences to indirect discourse by placing a verb of saying, thinking, or knowing before each one.

1. Cum lassae sint, non venturae sunt.
2.  Ea vivet sola in domo illa magna super montem.
3.  Abierunt postquam opus fecerunt.
4.  Eos vidit dum his erant.
5.  Multum pauperibus donat, quia bonus et clemens est.
6.  Liber a patre ejus scribebatur.
7.  Agnus, quem mater sua dedit ei, mortuus et.
8.  Non ei ostendebant, ubi sessurus erat.
9.  Non credebamus in verba ejus, quoniam sciebamus ea vera non esse.
10.  Pueri laetantur, cum patres sui eos laudant.

READING LESSON

(Jesu Christi Evangelium secundum Lucam, caput IV, 1-37)

READING LESSON NOTE  For the Reading Lesson in Unit Three, and going forward, refer to any edition of the Douay Rheims Bible for the closest literal translation.